Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 2 Chron.9 NT 2 Chron.10 (English) >>NT 2 Chron.11

2 Chron.10

profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem

quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est

vocaveruntque eum et venit cum universo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes

pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi

qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus

iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo

qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore

at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius

dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit nobis pater tuus

at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei

pater meus inposuit vobis iugum grave et ego maius pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus

venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut praeceperat eis

responditque rex dura derelicto consilio seniorum

locutusque est iuxta iuvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus

et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Hieroboam filium Nabath

populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua

super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam

misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem

recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 2 Chron.9 NT 2 Chron.10 (English) >>NT 2 Chron.11

Powered by PhiloLogic